- FAVERE
- FAVEREapud Iul. Capitolin. in Vero, Multas a Venetianis (factione Circi) passus est iniurias, quod ---- contra eos faveret: apud Lamprid. in Commodo, Cum saepe prgnanti, ut Deo, populus favisset: apud Spartian. in Piscen. Nigro, Huic ---- ita Romae fautum est a Senatoribus etc. ut et Favor, voces fuêre Circi ac Theatrorum propriae: quae non signisicant tacitam benevolentiam, sed quae voce gestuqueve exprimeretur. Corippus de Ludis Iustini Caes. l. 4.Omnia roboribus sternunt loca plana politis,Coniungunt tabulas, et ferri nesibus aptant:Quae pondus strepitumque virûm motasque faventisFerre queant populi.Et statim,Disposuêre gradus, quis staret in ordine longoDivisum in turmas, atque in sua corpora vulgusPosset et exsertas ad muner a tendere palmas,Liberius spectare oculis manibusque favere.Dabant autem signum favoris olim iactatâ togâ, ut videre est apud Ovid. Amor. l. 3. ubi universum favendi modum pulcherrime expressum, et acclamandi ritum ipsarumqueve acclamationum exempla, et togae iactationem, habes. Quod cum non sine aliquo incommodo fieret, auctore Aureliano Imp id mutatum est, coepêruntque loco togae oraria iactari, h. e. loco laciniae vestis, quam faventes motitabant in ludis Romanis, institas illis vel fascias, quas manu tenerent, et ad favorem moverent, dedit hic Imp. apud Vopiscum: Vide ad eum Salmasii Notas, ubi Auraries ab auris, i. e. favoribus, qui favebant, appellatos esse, addit. Contra sannas in eos adiciebant, quibus non faverent etc. Casaub. ad Iul. Capitolin. in Vero. vide quoqueve infra in voce Fautor, item Iuvenes, et Orariarii Pollex quoque.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.